Augustinus, Epistolae, DE CORRECTIONE DONATISTARUM LIBER, SEU..., 9, 35.
1 | Quod autem nobis obiiciunt, quod res eorum concupiscamus et auferamus; utinam catholici fiant, et non solum quae dicunt sua, sed etiam nostra, in pace nobiscum et charitate possideant! |
2 | Usque adeo autem calumniandi cupiditate caecantur, ut non attendant quam sint inter se contraria quae loquuntur. |
3 | Ipsi certe dicunt, et invidiosissime sibi conqueri videntur quod eos in nostram communionem violento legum imperio coarctamus: hoc utique nullo modo faceremus, si res eorum possidere vellemus. |
4 | Quis avarus quaerit compossessorem? |
5 | quis dominandi cupiditate inflammatus, vel fastu dominationis elatus desiderat habere consortem? |
6 | Ipsos certe attendant quondam suos, iam nostros socios et fraterna nobis dilectione coniunctos, quemadmodum sua teneant, non solum quae habebant, sed etiam nostra quae non habebant: quae tamen, si pauperum compauperes sumus, et nostra sunt et illorum; si autem privatim quae nobis sufficiant, possidemus, non sunt illa nostra, sed pauperum quorum procurationem quodammodo gerimus, non proprietatem nobis usurpatione damnabili vindicamus. |