1 | Si autem diligentius rem de qua loquimur cogitemus, puto quod si plurimi essent in domo ruitura, et inde saltem unus liberari posset, atque id cum facere conaremur, alii seipsos praecipitio necarent, dolorem de caeteris nostrum, de unius saltem salute consolaremur; non tamen, ne seipsos alii perderent, perire universos nullo liberato permitteremus. |
2 | Quid igitur de opere misericordiae, quod pro vita aeterna adipiscenda, et poena aeterna vitanda, hominibus debemus impendere, iudicandum est; si pro salute ista non solum temporali, sed etiam brevi, ad ipsum tempus exiguum liberanda, sic nos hominibus subvenire, ratio vera et benigna compellit? |