Augustinus, Epistolae, DE CORRECTIONE DONATISTARUM LIBER, SEU..., 8, 33.
1 | Si enim duo aliqui in una domo habitarent, quam certissime sciremus esse ruituram, nobisque id praenuntiantibus nollent credere, atque in ea manere persisterent; si eos inde possemus eruere vel invitos, quibus imminentem illam ruinam postea demonstraremus, ut redire ulterius sub eius periculum non auderent, puto nisi faceremus, non immerito crudeles diiudicaremur. |
2 | Porro si unus illorum nobis diceret, Quando intraveritis eruere nos, meipsum continuo trucidabo; alter autem nec exire quidem inde, nec erui vellet, sed neque necare se auderet; quid eligeremus, utrum ambos ruinae opprimendos relinquere, an uno saltem per misericordem nostram operam liberato, alterum non nostra culpa, sed sua potius interire? |
3 | Nemo est tam infelix qui non quid fieri in talibus causis oporteat, facillime iudicet. |
4 | Et de duobus hominibus, uno scilicet perdito, et uno liberato similitudinem istam proposui: quid ergo sentiendum est de quibusdam paucis perditis, et innumerabili multitudine populorum liberatorum? |
5 | Non enim vel tot sunt illi homines qui sua voluntate pereunt, quot liberantur per istas leges ab illa pestifera aeternaque pernicie fundi, pagi, vici, castella, municipia, civitates. |