monumenta.ch > Augustinus > 32
>>> Augustinus, Epistolae, CAPUT VIII., 33.

Augustinus, Epistolae, DE CORRECTIONE DONATISTARUM LIBER, SEU..., 8, 32.

1 Illi autem, quod et alibi aliquando diximus, et quod nobis faciunt, sibi non imputant; et quod sibi faciunt, nobis imputant.
2 Quis enim nostrum velit non solum aliquem illorum perire, verum etiam aliquid perdere?
3 Sed si aliter non meruit pacem habere domus David, nisi Absalon filius eius in bello quod contra patrem gerebat, fuisset exstinctus, quamvis magna cura mandaverit suis ut eum quantum possent vivum salvumque servarent, ut esset cui poenitenti paternus affectus ignosceret; quid ei restitit, nisi perditum flere, et sui regni pace acquisita suam moestitiam consolari (II Reg. XVIII, XXII).
4 Sic ergo catholica mater, bellantibus adversus eam quibus aliis quam filiis suis, quia utique ex ipsa magna arbore quae ramorum suorum porrectione toto orbe diffunditur, iste in Africa ramusculus fractus est, cum eos charitate parturiat ut redeant ad radicem sine qua veram vitam habere non possunt; si aliquorum perditione caeteros tam multos colligit, praesertim quia isti, non sicut Absalon casu bellico, sed spontaneo magis interitu pereunt, dolorem materni cordis lenit et sanat tantorum liberatione populorum.
5 Quorum si videas in Christi pace laetitias, frequentias, alacritates, et ad hymnos audiendos et canendos, et ad verbum Dei percipiendum celebres hilaresque conventus, multorumque in eis cum dolore magno recordationem praeteriti erroris, et cum gaudio considerationem cognitae veritatis, et cum indignatione et detestatione mendacium magistrorum, quod modo cognoscant de nostris Sacramentis quam falsa iactaverint; multorum etiam in eis confessiones quod olim vellent esse catholici, nec inter homines tanti furoris auderent: horum ergo populorum congregationes per plurimas Africae regiones ab illa perditione liberatorum, si sub uno conspectu videres; tunc diceres nimiae fuisse crudelitatis, si dum timeretur ne homines desperati, et istorum innumerabili multitudini nulla aestimatione comparandi, suis et voluntariis ignibus cremarentur, isti in aeternum perdendi et sempiternis ignibus cruciandi relinquerentur.
Augustinus HOME