monumenta.ch > Augustinus > 30
Augustinus, Epistolae, CAPUT VII., , 29. <<<     >>> 31.

Augustinus, Epistolae, DE CORRECTIONE DONATISTARUM LIBER, SEU..., 7, 30.

1 Ita cum magna agmina populorum vera mater in sinum gaudens reciperet, remanserunt turbae durae, et in illa peste infelici animositate sistentes.
2 Ex his quoque plurimi simulando communicaverunt, alii paucitate latuerunt.
3 Sed illi qui simulabant, paulatim assuescendo et praedicationem veritatis audiendo, maxime post collationem et disputationem quae inter nos et episcopos eorum apud Carthaginem fuit, ex magna parte correcti sunt.
4 In quibusdam vero locis, ubi pertinacior et impacatior praevaluit multitudo, cui resistere non poterant pauciores quorum erat melior de communione sententia, aut turbae auctoritati paucorum potentiorum subditae in malam partem obtemperarunt, aliquanto diutius laboratum est.
5 Ex his sunt in quibus adhuc laboratur, in quo labore multa Catholici, et maxime episcopi et clerici horrenda et dura perpessi sunt, quae commemorare longum est; quando quorumdam et oculi exstincti sunt, et cuiusdam episcopi manus et lingua praecisa est; nonnulli etiam trucidati sunt.
6 Taceo crudelissimas caedes, et domorum depraedationes, per nocturnas aggressiones et incendia, non solum privatorum habitaculorum, verum etiam ecclesiarum; in quas flammas non defuerunt qui et Codices dominicos mitterent.
Augustinus HOME