Augustinus, Epistolae, DE CORRECTIONE DONATISTARUM LIBER, SEU..., 7, 29.
1 | Iamvero cum ipsae leges venissent in Africam, praecipue illi qui quaerebant occasionem, aut saevitiam furentium metuebant, aut suos verecundabantur offendere, ad Ecclesiam continuo transierunt. |
2 | Multi etiam qui sola illic a parentibus tradita consuetudine tenebantur, qualem vero causam ipsa haeresis haberet nunquam antea cogitaverant, nunquam quaerere et considerare voluerant, mox ubi coeperunt advertere, et nihil in ea dignum invenire propter quod tanta damna paterentur, sine ulla difficultate catholici facti sunt: docuit enim eos sollicitudo, quos negligentes securitas fecerat. |
3 | Istorum autem omnium praecedentium auctoritatem et persuasionem secuti sunt multi, qui minus idonei erant per seipsos intelligere quid distaret inter Donatistarum errorem, et catholicam veritatem. |