Augustinus, Epistolae, DE CORRECTIONE DONATISTARUM LIBER, SEU..., 7, 28.
1 | Auxilium ergo petivit ab imperatore christiano, non tam sui ulciscendi causa, quam tuendae Ecclesiae sibi creditae. |
2 | Quod si praetermisisset, non eius fuisset laudanda patientia, sed negligentia merito culpanda. |
3 | Neque enim et apostolus Paulus vitae suae transitoriae consulebat, sed Ecclesiae Dei, quando contra illos qui eum occidere conspiraverant, consilium illorum tribuno ut proderetur effecit: unde factum est ut eum ad locum quo fuerat perducendus, deduceret miles armatus, ne illorum pateretur insidias (Act. XXIII, 17-32). |
4 | Romanas etiam leges implorare minime dubitavit, civem Romanum se esse proclamans, quos tunc affligi verberibus non licebat (Id. XXII, 25): itemque ne Iudaeis eum interimere cupientibus traderetur, Caesaris poposcit auxilium (Id. XXV, 11), Romani quidem principis, sed non christiani. |
5 | Ubi satis ostendit quid facere postea deberent Christi dispensatores, quando imperatores christianos periclitante Ecclesia reperirent. |
6 | Hinc ergo factum est ut Imperator religiosus et pius, perlatis in notitiam suam talibus causis, mallet piissimis legibus illius impietatis errorem omnino corrigere, et eos qui contra Christum Christi signa portarent, ad unitatem catholicam terrendo et coercendo redigere, quam saeviendi tantummodo auferre licentiam, et errandi ac pereundi relinquere. |