Augustinus, Epistolae, DE CORRECTIONE DONATISTARUM LIBER, SEU..., 7, 26.
1 | Sed Dei maior misericordia, qui sciret harum legum terror et quaedam medicinalis molestia quam multorum esset pravis vel frigidis animis necessaria, et illi duritiae quae verbis emendari non potest, sed tamen aliquantula severitate disciplinae potest, id egit ut legati nostri quod susceperant, obtinere non possent. |
2 | Iam enim nos praevenerant ex aliis locis quaedam episcoporum querelae gravissimae, qui mala fuerant ab ipsis multa perpessi, et a suis sedibus exturbati; praecipue horrenda et incredibilis caedes Maximiani episcopi catholici Ecclesiae Bagaiensis effecit ut nostra legatio iam quid ageret non haberet. |
3 | Iam enim lex fuerat promulgata, ut tantae immanitatis haeresis Donatistarum, cui crudelius parci videbatur quam ipsa saeviebat, non tantum violenta esse, sed omnino esse non sineretur impune: non tamen supplicio capitali, propter servandam etiam circa indignos mansuetudinem christianam, sed pecuniariis damnis propositis, et in episcopos vel ministros eorum exsilio constituto. |