Augustinus, Epistolae, DE CORRECTIONE DONATISTARUM LIBER, SEU..., 7, 25.
1 | Verumtamen antequam istae leges quibus ad convivium sanctum coguntur intrare, in Africam mitterentur, nonnullis fratribus videbatur, in quibus et ego eram, quamvis Donatistarum rabies usquequaque saeviret, non esse petendum ab imperatoribus ut ipsam haeresim iuberent omnino non esse, poenam constituendo eis qui in illa esse voluissent; sed hoc potius constituerent, ut eorum furiosas violentias non paterentur qui veritatem catholicam vel praedicarent loquendo, vel legerent constituendo. |
2 | Quod eo modo fieri aliquatenus posse arbitrabamur, si legem piissimae memoriae Theodosii, quam generaliter in omnes haereticos promulgavit, Ut quisquis eorum episcopus vel clericus ubilibet esset inventus, decem libris auri multaretur, expressius in Donatistas, qui se negabant haereticos, ita confirmarent, ut non omnes ea multa ferirentur, sed in quorum regionibus aliquas violentias a clericis, vel a Circumcellionibus, vel populis eorum, Ecclesia catholica pateretur: ut scilicet post protestationem Catholicorum qui fuissent ista perpessi, iam cura ordinum ad persolvendam multam episcopi sive ministri caeteri tenerentur. |
3 | Ita enim existimabamus eis territis, et nihil tale facere audentibus, posse libere doceri et teneri catholicam veritatem, ut ad eam cogeretur nemo, sed eam qui sine formidine vellet, sequeretur, ne falsos et simulatores catholicos haberemus. |
4 | Et quamvis aliis fratribus aliud videretur, iam aetate gravioribus, vel multarum civitatum et locorum exempla cernentibus, ubi firmam et veram catholicam videbamus, quae tamen ibi talibus beneficiis Dei constituta esset atque firmata, dum per priorum imperatorum leges ad communionem homines catholicam cogerentur; obtinuimus tamen ut illud potius quod dixi, ab imperatoribus peteretur: decretum est in concilio nostro, legati ad Comitatum missi sunt. |