Augustinus, Epistolae, DE CORRECTIONE DONATISTARUM LIBER, SEU..., 6, 24.
1 | Etiam hinc enim non absurde intelligitur illa apostolica sententia, ubi Paulus beatus dicit: Parati ulcisci omnem inobedientiam, cum completa fuerit prior obedientia vestra (II Cor. X, 6). |
2 | Unde et ipse Dominus ad magnam coenam suam prius adduci iubet convivas, postea cogi: nam cum ei servi sui respondissent, Domine, factum est quod iussisti, et adhuc est locus; Exite, inquit, in vias et sepes, et quoscumque inveneritis, cogite intrare (Luc. XIV, 22, 23). |
3 | In illis ergo qui leniter primo adducti sunt, completa est prior obedientia; in istis autem qui coguntur, inobedientia coercetur: nam quid est, cogite intrare, cum primo dictum esset, adducite, et responsum esset, Factum est quod iussisti, et adhuc est locus? |
4 | Si miraculorum terroribus cogendos voluisset intelligi; magis ad eos qui prius vocati sunt, divina miracula multa facta sunt, maxime ad Iudaeos de quibus dictum est Iudaei signa petunt (I Cor. I, 22): in ipsis quoque Gentilibus talia temporibus Apostolorum miracula Evangelium commendaverunt, ut si talibus cogi iuberentur, priores, ut dixi, potius convivae coacti esse merito crederentur. |
5 | Quapropter, si potestate quam per religionem ac fidem regum, tempore quo debuit, divino munere accepit Ecclesia, hi qui inveniuntur in viis et in sepibus, id est in haeresibus et schismatibus, coguntur intrare; non quia coguntur reprehendant, sed quo cogantur, attendant. |
6 | Convivium Domini, unitas est corporis Christi, non solum in Sacramento altaris, sed etiam in vinculo pacis. |
7 | De ipsis sane possumus verissime dicere quod neminem cogant ad bonum: quoscumque enim cogunt, non cogunt nisi ad malum. |