monumenta.ch > Augustinus > 23
Augustinus, Epistolae, CAPUT VI., , 22. <<<     >>> 24.

Augustinus, Epistolae, DE CORRECTIONE DONATISTARUM LIBER, SEU..., 6, 23.

1 Cur ergo non cogeret Ecclesia perditos filios ut redirent, si perditi filii coegerunt alios ut perirent?
2 Quamvis etiam illos quos non coegerunt, sed tantummodo seduxerunt, si per terribiles sed salubres leges in eius gremium revocentur, blandius pia mater amplectitur, et de illis multo amplius quam de his quos nunquam perdiderat, gratulatur.
3 Annon pertinet ad diligentiam pastoralem, etiam illas oves quae non violenter ereptae, sed blande leniterque seductae, a grege aberraverint, et ab alienis coeperint possideri, inventas ad ovile dominicum, si resistere voluerint, flagellorum terroribus, vel etiam doloribus revocare: praesertim quoniam si apud fugitivos servos et praedones fecunditate multiplicentur, plus habet iuris quod in eis dominicus character agnoscitur; qui in eis quos suscipimus, nec tamen rebaptizamus, minime violatur?
4 Sic enim error corrigendus est ovis, ut non in ea corrumpatur signaculum Redemptoris.
5 Neque enim, si quisquam regio charactere a signato desertore signetur, et accipiant indulgentiam, atque ille redeat ad militiam, ille autem esse in militia, in qua nondum erat, incipiat; in aliquo eorum character ille rescinditur, ac non potius in ambobus agnoscitur, et honore debito, quoniam regius est, approbatur.
6 Quia ergo non possunt malum esse ostendere quo eoguntur, nec ad bonum se cogi oportere contendunt.
7 Sed a Christo coactum ostendimus Paulum: imitatur itaque Ecclesia in istis cogendis Dominum suum, quae prius ut neminem cogeret exspectavit, ut de fide regum atque gentium praedicatio prophetica compleretur.
Augustinus HOME