Augustinus, Epistolae, DE CORRECTIONE DONATISTARUM LIBER, SEU..., 6, 22.
1 | Quis enim nos potest amplius amare quam Christus, qui animam suam posuit pro ovibus suis (Ioan. X, 15)? |
2 | Et tamen cum Petrum et alios Apostolos solo verbo vocasset, Paulum prius Saulum, Ecclesiae suae postea magnum aedificatorem, sed horrendum antea vastatorem, non solum voce compescuit, verum etiam potestate prostravit, atque ut infidelitatis tenebris saevientem ad desiderandum lumen cordis urgeret prius corporis caecitate percussit. |
3 | Si poena illa non esset, non ab ea postmodum sanaretur: et quando apertis oculis nihil videbat, si eos salvos haberet, non ad impositionem manus Ananiae, ut eorum aperiretur obtutus, tanquam squamas, quibus clausus fuerat, inde cecidisse Scriptura narraret (Act. IX, 1-18). |
4 | Ubi est quod isti clamare consueverunt: Liberum est credere, vel non credere? |
5 | cui vim Christus intulit? |
6 | quem coegit? |
7 | Ecce habent Paulum apostolum; agnoscant in eo prius cogentem Christum, et postea docentem prius ferientem, et postea consolantem. |
8 | Mirum est autem quomodo ille qui poena corporis ad Evangelium coactus intravit, plus illis omnibus qui solo verbo vocati sunt, in Evangelio laboravit (I Cor. XV, 10); et quem maior timor compulit ad charitatem, eius perfecta charitas foras misit timorem. |