1 | Melius est quidem (quis dubitaverit?) ad Deum colendum doctrina homines duci, quam poenae timore vel dolore compelli: sed non quia isti meliores sunt, ideo illi qui tales non sunt, negligendi sunt. |
2 | Multis enim profuit (quod experimentis probavimus et probamus) prius timore vel dolore cogi, ut postea possent doceri, aut quod iam verbis didicerant, opere sectari. |
3 | Proponunt nobis quidam sententiam cuiusdam saecularis auctoris, qui dixit: Pudore et liberalitate liberos Retinere, satius esse credo, quam metu. (Terent. in Adelph. act. 1, scen. 1.) Hoc quidem verum est; sed sicut meliores sunt quos dirigit amor, ita plures sunt quos corrigit timor. |
4 | Nam ut de ipso auctore istis respondeatur, apud illum etiam legunt: Tu nisi malo coactus, recte facere nescis. |
5 | Porro autem Scriptura divina, et propter illos meliores dixit, Timor non est in charitate; sed perfecta charitas foras mittit timorem (I Ioan. IV, 18); et propter hos inferiores, qui plures sunt, ait, Verbis non emendabitur servus durus; si enim et intellexerit, non obediet (Prov. XXIX, 19). |
6 | Cum dixit, verbis eum non emendari, non eum iussit deseri, sed tacite admonuit unde debeat emendari: alloquin non diceret, Verbis non emendabitur; sed tantummodo diceret, Non emendabitur. |
7 | Alio quippe loco dicit non solum servum, sed etiam filium indisciplinatum plagis esse coercendum; et magno fructu: nam, Tu quidem, inquit, percutis eum virga; animam vero eius liberabis a morte (Id. XXIII, 14); et alibi dicit, Qui parcit baculo, odit filium suum (Id. XIII, 24). |
8 | Da enim qui recta fide veroque intellectu, totis animae suae viribus dicat, Sitivit anima mea ad Deum vivum; quando veniam, et apparebo ante faciem Dei (Psal. XLI, 3)? |
9 | et huic tali, non solum temporalium poenarum, vel imperialium legum, sed nec gehennarum timor est necessarius, cui tam desiderabile bonum est adhaerere Deo, ut non solum ab illa felicitate alienari, tanquam magnum supplicium perhorrescat, verum etiam differri moleste ferat. |
10 | Sed tamen antequam dicant boni filii, Concupiscentiam habemus dissolvi, et esse cum Christo (Philipp. I, 23); multi prius, tanquam mali servi et quodammodo improbi fugitivi, ad Dominum suum temporalium flagellorum verbere revocantur. |