Augustinus, Epistolae, DE CORRECTIONE DONATISTARUM LIBER, SEU..., 5, 20.
1 | Cum itaque nondum reges Domino servirent temporibus Apostolorum, sed adhuc meditarentur inania adversus Dominum et adversus Christum eius, ut Prophetarum praedicta omnia complerentur, non utique tunc possent impietates legibus prohiberi, sed potius exerceri. |
2 | Sic enim ordo temporum volvebatur, ut et Iudaei occiderent praedicatores Christi, putantes se officium Deo facere, sicut praedixerat Christus (Ioan. XVI, 2), et Gentes fremerent adversus Christianos, et omnes patientia martyrum vinceret. |
3 | Postea vero quam coepit impleri quod scriptum est, Et adorabunt eum omnes reges terrae; omnes gentes servient illi (Psal. LXXI, 11); quis mente sobrius regibus dicat, Nolite curare in regno vestro a quo teneatur vel oppugnetur Ecclesia Domini vestri; non ad vos pertineat, in regno vestro quis velit esse sive religiosus, sive sacrilegus: quibus dici non potest, Non ad vos pertineat, in regno vestro quis velit pudicus esse, quis impudicus? |
4 | Cur enim cum datum sit divinitus homini liberum arbitrium, adulteria legibus puniantur, et sacrilegia permittantur? |
5 | An fidem non servare levius est animam Deo, quam feminam viro? |
6 | aut si ea quae non contemptu, sed ignorantia religionis committuntur, mitius vindicanda, numquid ideo negligenda sunt? |