monumenta.ch > Augustinus > 19
>>> Augustinus, Epistolae, CAP. V., 20.

Augustinus, Epistolae, DE CORRECTIONE DONATISTARUM LIBER, SEU..., 5, 19.

1 Quod enim dicunt qui contra suas impietates leges iustas institui nolunt, non petiisse a regibus terrae Apostolos talia, non considerant aliud fuisse tunc tempus, et omnia suis temporibus agi.
2 Quis enim tunc in Christum crediderat imperator, qui ei pro pietate contra impietatem leges ferendo serviret, quando adhuc illud propheticum complebatur, Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania?
3 Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum eius: nondum autem agebatur, quod paulo post in eodem psalmo dicitur, Et nunc reges intelligite; erudimini qui iudicatis terram.
4 Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore (Psal. II, 1, 2, 10, 11).
5 Quomodo ergo reges Domino serviunt in timore, nisi ea quae contra iussa Domini fiunt, religiosa severitate prohibendo atque plectendo?
6 Aliter enim servit, quia homo est; aliter, quia etiam rex est: quia homo est, ei servit vivendo fideliter; quia vero etiam rex est, servit leges iusta praecipientes et contraria prohibentes convenienti vigore sanciendo.
7 Sicut servivit Ezechias, lucos et templa idolorum, et illa excelsa quae contra praecepta Dei fuerant constructa destruendo (IV Reg. XVIII, 4): sicut servivit Iosias, talia et ipse faciendo (Ibid., XXIII, 4, 5): sicut servivit rex Ninivitarum, universam civitatem ad placandum Dominum compellendo (Ionae III, 6-9): sicut servivit Darius, idolum frangendum in potestatem Danieli dando, et inimicos eius leonibus ingerendo (Dan. XIV, 21, 41): sicut servivit Nabuchodonosor, de quo iam diximus, omnes in regno suo positos a blasphemando Deo lege terribili prohibendo (Id. III, 96).
8 In hoc ergo serviunt Domino reges, in quantum sunt reges, cum ea faciunt ad serviendum illi, quae non possunt facere nisi reges.
Augustinus HOME