monumenta.ch > Augustinus > 18
Augustinus, Epistolae, CAPUT IV., , 17. <<<    

Augustinus, Epistolae, DE CORRECTIONE DONATISTARUM LIBER, SEU..., 4, 18.

1 Tum vero illi sic exarserunt, et tantis sunt odiorum stimulis incitati, ut contra eorum insidias atque violentias et apertissima latrocinia, vix ullae nostrae communionis Ecclesiae possent esse securae, vix ulla via tuta qua iter agerent quicumque adversus eorum rabiem pacem catholicam praedicarent, eorumque dementiam perspicua veritate convincerent.
2 Usque adeo prorsus non solum laicis, vel quibuslibet clericis, sed ipsis quoque episcopis catholicis quodammodo proponebatur dura conditio.
3 Aut enim tacenda erat veritas, aut eorum immanitas perferenda.
4 Sed si veritas taceretur, non solum nemo fuerat eius silentio liberandus, sed multi etiam illorum seductione perdendi: si autem veritatis praedicatione furor eorum ad saeviendum provocaretur, aliquibus liberatis nostrisque firmatis, rursus a sequenda veritate formido impediret infirmos.
5 Cum igitur his angustiis affligeretur Ecclesia, quisquis existimat omnia potius sustinenda, quam Dei auxilium, ut per christianos imperatores ferretur, fuisse poscendum, parum attendit non bonam de hac negligentia reddi potuisse rationem.
Augustinus HOME