Augustinus, Epistolae, DE CORRECTIONE DONATISTARUM LIBER, SEU..., 4, 17.
1 | Accidit etiam ut apud Carthaginem quemdam diaconum suum, nomine Maximianum, contra episcopum suum superbientem, quidam episcoporum eiusdem partis, facto schismate et in plebe Carthaginis divisa parte Donati ordinarent episcopum contra episcopum. |
2 | Quod cum eorum pluribus displiceret, eumdem Maximianum cum aliis duodecim qui eius ordinationi praesentes affuerant, damnaverunt, caeteris autem ad eamdem societatem schismatis pertinentibus, die constituto, facultatem redeundi dederunt. |
3 | Sed postea ex ipsis duodecim quosdam, et ex illis quibus dilatio data fuerat, post diem positum redeuntes, propter pacem suam in suis honoribus susceperunt; et quoscumque extra ipsorum communionem damnati baptizaverant, rebaptizare non ausi sunt. |
4 | Coepit hoc eorum factum contra illos pro Catholica multum valere, ut ora eorum penitus clauderentur. |
5 | Quae res cum (sicut oportebat) ad sanandos ab schismate animos hominum spargeretur instantius, et quaquaversum poterat, catholicorum sermonibus ac disputationibus monstraretur eos pro pace Donati et damnatos suos in honorem suum integrum suscepisse, et baptismum quem damnati vel etiam dilati, foris ab Ecclesia eorum dederant, non ausos fuisse rescindere; et orbi terrarum contra pacem Christi contaminationem, nescio quorum, obiicere peccatorum, et evacuare baptismum in illis quoque Ecclesiis datum, unde in Africam venit ipsum Evangelium: plurimi confundebantur, et manifesta veritate erubescentes corrigebantur, solito crebrius, et multo magis ubicumque ab eorum saevitia respirabat aliquanta libertas. |