Augustinus, Epistolae, DE CORRECTIONE DONATISTARUM LIBER, SEU..., 4, 16.
1 | Horrebant ista plurimi in ipsa superstitione haeretica constituti; et cum innocentiae suae sufficere arbitrarentur quod sibi talia displicerent, dicebatur eis a catholicis: Si innocentiam vestram mala ista non polluunt, quomodo dicitis orbem christianum vel falsis, vel certe ignotis Caeciliani peccatis esse pollutum? |
2 | quomodo vos nefario scelere, ab unitate catholica, tanquam ab area dominica separatis, quae usque ad tempus ventilationis necesse est ut habeat et frumentum in horreo recondendum, et paleam ignibus consumendam (Matth. III, 12)? |
3 | Atque ita quibusdam ratio reddebatur, ut aliqui ad unitatem catholicam, etiam inimicitias perditorum parati sustinere, transirent; sed plures, quamvis id vellent, eos tamen homines, quibus tanta fuerat licentia saeviendi, inimicos facere non audebant: nonnulli quippe illos, cum ad nos transissent, crudelissimos passi sunt. |