Augustinus, Epistolae, DE CORRECTIONE DONATISTARUM LIBER, SEU..., 4, 15.
1 | Et prius quidem quam istae leges a catholicis imperatoribus mitterentur, pacis atque unitatis Christi paulatim doctrina crescebat, et in eam quisque sicut discebat, et volebat, et poterat, ex ipsa parte transibat; cum tamen apud illos perditorum hominum dementissimi greges in diversis causis quietem innocentium perturbarent. |
2 | Quis non dominus servum suum timere compulsus est, si ad illorum patrocinium confugisset? |
3 | quis eversori minari saltem audebat? |
4 | quis consumptorem apothecarum, quis quemlibet poterat exigere debitorem, auxilium eorum defensionemque poscentem? |
5 | Timore fustium et incendiorum mortisque praesentis, pessimorum servorum, ut liberi abscederent, tabulae frangebantur. |
6 | Extorta debitoribus chirographa reddebantur. |
7 | Quicumque dura illorum verba contempserant, durioribus verberibus, quod iubebant, facere cogebantur. |
8 | Innocentium qui eos offenderant, domus aut deponebantur ad solum, aut ignibus cremabantur. |
9 | Quidam patresfamilias honesto loco nati, et generoso cultu educati, vix vivi post eorum caedes ablati sunt, vel vincti ad molam, et eam in gyrum ducere, tanquam iumenta contemptibilia, verbere adacti sunt. |
10 | Quod enim de legibus auxilium a civilibus potestatibus adversus eos aliquid valuit? |
11 | quis in praesentia eorum officialis anhelavit? |
12 | quis, quod illi noluissent, exactor exegit? |
13 | quis eos qui eorum caedibus exstincti sunt, vindicare tentavit, nisi quod propria de illis poenas poscebat insania, cum alii provocandis in se gladiis hominum, quos, ut ab eis ferirentur, morte terrebant, alii per varia praecipitia, alii per aquas, alii per ignes se in mortes voluntarias usquequaque mittebant, et animas ferales a se sibi illatis suppliciis proiiciebant? |