monumenta.ch > Augustinus > 14
Augustinus, Epistolae, CAPUT III., , 13. <<<    

Augustinus, Epistolae, DE CORRECTIONE DONATISTARUM LIBER, SEU..., 3, 14.

1 Si autem seipsos occidere voluerint, ne illi qui liberandi sunt liberentur, et eo modo liberantium terrere pietatem, ut dum timetur ne quidam perditi pereant, non eruantur perditioni, qui vel iam nolebant perire, vel coerciti poterant non perire; quid hic agit charitas christiana, praesertim cum illi qui suas mortes voluntarias et furiosas minantur, in populorum liberandorum comparatione perpauci sint?
2 Quid agit ergo fraterna dilectio?
3 utrum dum paucis transitorios ignes metuit caminorum, dimittit omnes aeternis ignibus gehennarum; et tam multos vel iam volentes, vel postea non valentes per catholicam pacem ad vitam venire perpetuam, relinquit in interitum sempiternum, cavendo ne quidam voluntario moriantur interitu, qui vivunt ad impedimentum salutis aliorum, quos non permittunt secundum Christi doctrinam vivere, ut eos doceant quocumque tempore secundum consuetudinem doctrinae diabolicae ad eas, quae in illis modo timentur, mortes voluntarias festinare?
4 an potius conservat quos potest, etsi sponte pereant quos conservare non potest?
5 Ut enim omnes vivant, ardenter exoptat; sed omnes ne pereant, plus laborat.
6 Gratias autem Domino, quod et apud nos, non quidem in omnibus, sed valde in pluribus locis, et per alias Africae partes, sine ullis istorum insanorum mortibus, pax catholica cucurrit, et currit.
7 Ibi autem illa funesta contingunt, ubi est tam furiosum et inutile hominum genus, qui et aliis temporibus eadem facere consueverunt.
Augustinus HOME