Augustinus, Epistolae, DE CORRECTIONE DONATISTARUM LIBER, SEU..., 3, 13.
1 | Unde magna in eos fit misericordia, cum etiam per istas imperatorum leges, ab illa secta, ubi per doctrinas daemoniorum mendaciloquorum mala ista didicerunt, prius eripiuntur inviti, ut in Catholica postea bonis praeceptis et moribus sanentur assueti. |
2 | Nam multi eorum quorum iam in unitate Christi, pium fidei fervorem charitatemque miramur, cum magna laetitia Deo gratias agunt quod illo errore caruerunt, ubi mala ista bona putaverunt: quas gratias modo volentes non agerent, nisi prius etiam nolentes ab illa nefaria societate discederent. |
3 | Quid de illis dicamus, qui nobis quotidie confitentur quod iam olim volebant esse catholici; sed inter eos habitabant, inter quos id quod volebant esse non poterant per infirmitatem timoris, ubi si unum verbum pro Catholica dicerent, et ipsi et domus eorum funditus everterentur? |
4 | Quis est tam demens, qui neget istis debuisse per iussa imperialia subveniri, ut de tanto eruerentur malo, dum illi quos timebant timere coguntur, et eodem timore aut etiam ipsi corriguntur, aut certe cum se correctos esse confingunt, correctis parcunt, a quibus antea timebantur? |