Augustinus, Epistolae, DE CORRECTIONE DONATISTARUM LIBER, SEU..., 3, 12.
1 | Qui autem nesciunt consuetudinem illorum, putant eos modo seipsos occidere, quando ab eorum insanissima dominatione, per occasionem legum istarum quae pro unitate sunt constitutae, tanti populi liberantur. |
2 | Qui autem sciunt et ante ipsas leges quid facere soleant, non eorum mirantur mortes, sed recordantur mores; maxime quando adhuc cultus fuerat idolorum, ad Paganorum celeberrimas solemnitates ingentia turbarum agmina veniebant, non ut idola frangerent, sed ut interficerentur a cultoribus idolorum. |
3 | Nam illud si accepta legitima potestate facere vellent, si quid eis accidisset, possent habere qualemcumque umbram nominis martyrum; sed ad hoc solum veniebant, ut integris idolis ipsi perimerentur: nam singuli quique valentissimi iuvenes cultores idolorum, quis quot occideret ipsis idolis vovere consueverant. |
4 | Quidam etiam se trucidandos armatis viatoribus ingerebant, percussuros eos se, nisi ab eis perimerentur, terribiliter comminantes. |
5 | Nonnunquam et a iudicibus transeuntibus extorquebant violenter, ut a carnificibus vel ab officio ferirentur. |
6 | Unde quidam illos sic illusisse perhibetur, ut eos tanquam percutiendos ligari et dimitti iuberet, atque ita eorum impetum incruentus et illaesus evaderet. |
7 | Iamvero per abrupta praecipitia, per aquas et flammas occidere seipsos, quotidianus illis ludus fuit. |
8 | Haec enim eos tria mortis genera diabolus docuit, ut mori volentes, quando non inveniebant quem terrerent, ut eius gladio ferirentur, per saxa se mitterent, aut ignibus gurgitibusque donarent. |
9 | Quis autem illos haec docuisse credendus est, possidens cor eorum, nisi ille qui et Salvatori nostro, ut se de pinna templi praecipitaret, tanquam de Lege suggessit (Luc. IV, 9)? |
10 | Cuius suggestionem a se utique prohiberent, si magistrum Christum in corde portarent. |
11 | Sed quia in se diabolo potius dederunt locum, aut sic pereunt quemadmodum grex ille porcorum, quem de monte in mare turba daemonum deiecit (Marc. V, 13); aut illis mortibus erepti, et pio matris Catholicae gremio collecti, ita liberantur, quemadmodum est a Domino liberatus, quem pater eius a daemonio sanandum obtulit, dicens quod aliquando cadere in aquam, aliquando in ignem soleret (Matth. XVII, 14). |