Augustinus, Epistolae, DE CORRECTIONE DONATISTARUM LIBER, SEU..., 2, 11.
1 | Sed hoc, ut dixi, omitto; illud dico: si Ecclesia vera ipsa est quae persecutionem patitur, non quae facit; quaerant ab Apostolo quam Ecclesiam significabat Sara, quando persecutionem faciebat ancillae. |
2 | Liberam quippe matrem nostram, coelestem Ierusalem, id est veram Dei Ecclesiam, in illa muliere dicit fuisse figuratam, quae affligebat ancillam (Galat. IV, 22-31). |
3 | Si autem melius discutiamus, magis illa persequebatur Saram superbiendo, quam illam Sara coercendo: illa enim dominae faciebat iniuriam, ista imponebat superbae disciplinam. |
4 | Deinde quaero, si boni et sancti nemini faciunt persecutionem, sed tantummodo patiuntur, cuius putant esse in Psalmo vocem, ubi legitur, Persequar inimicos meos, et comprehendam illos, et non convertar donec deficiant (Psal. XVII, 38). |
5 | Si ergo verum dicere vel agnoscere volumus, est persecutio iniusta, quam faciunt impii Ecclesiae Christi; et est iusta persecutio, quam faciunt impiis Ecclesiae Christi. |
6 | Ista itaque beata est quae persecutionem patitur propter iustitiam; illi vero miseri qui persecutionem patiuntur propter iniustitiam. |
7 | Proinde ista persequitur diligendo, illi saeviendo; ista ut corrigat, illi ut evertant; ista ut revocet ab errore, illi ut praecipitent in errorem: denique ista persequitur inimicos et comprehendit, donec deficiant in vanitate, ut in veritate proficiant; illi autem retribuentes mala pro bonis, quia eis consulimus ad aeternam salutem, etiam temporalem nobis conantur auferre, sic amantes homicidia, ut in seipsis ea perficiant, quando in aliis perpetrare non possunt. |
8 | Sicut enim charitas laborat Ecclesiae sic eos ab illa perditione liberare, ut eorum nemo moriatur; sic eorum laborat furor aut nos occidere, ut suae crudelitatis pascant libidinem, aut etiam seipsos, ne perdidisse videantur occidendorum hominum potestatem. |