Augustinus, Epistolae, DE CORRECTIONE DONATISTARUM LIBER, SEU..., 2, 10.
1 | Si autem putant, quod nemo possit iuste aliquem persequi, sicut in collatione dixerunt, illam esse veram Ecclesiam quae persecutionem patitur, non quae facit; omitto dicere quod superius commemoravi, quia si ita est ut dicunt, Caecilianus ad veram Ecclesiam pertinebat, quando eum maiores illorum usque ad Imperatoris iudicium accusando persequebantur. |
2 | Nos enim dicimus ideo illum ad veram Ecclesiam pertinuisse, non quia persecutionem patiebatur, sed quia propter iustitiam patiebatur; illos autem ideo fuisse abalienatos ab Ecclesia, non quia persequebantur, sed quia iniuste persequebantur: nos itaque hoc dicimus. |
3 | Illi vero si non quaerunt causas quare quisque faciat persecutionem, vel quare patiatur, sed hoc putant esse signum veri Christiani, si persecutionem non faciat, sed patiatur; sine dubio Caecilianum in ea definitione constituunt, qui non faciebat, sed patiebatur: maiores autem suos ab ea definitione foras mittunt, qui faciebant, non patiebantur. |