monumenta.ch > Augustinus > 9
Augustinus, Epistolae, CAPUT II., , 8. <<<     >>> 10.

Augustinus, Epistolae, DE CORRECTIONE DONATISTARUM LIBER, SEU..., 2, 9.

1 Veri autem martyres illi sunt, de quibus Dominus ait, Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam (Matth. V, 10).
2 Non ergo qui propter iniquitatem, et propter christianae unitatis impiam divisionem, sed qui propter iustitiam persecutionem patiuntur, hi martyres veri sunt.
3 Nam et Agar passa est persecutionem a Sara (Genes. XVI, 6); et illa erat sancta quae faciebat, illa iniqua quae patiebatur.
4 Numquid huic persecutioni quam passa est Agar, comparandus est sanctus David quem persecutus est iniquus Saul (I Reg. XVIII, XIX, et sqq.)?
5 Valde utique distat, non quia patiebatur, sed quia propter iustitiam patiebatur.
6 Et ipse Dominus cum latronibus crucifixus est (Luc. XXIII, 33): sed quos passio iungebat, causa separabat.
7 Ideo in Psalmo vox illa intelligenda est verorum martyrum, volentium se discerni a martyribus falsis, Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta (Psal. XLII, 1): non dixit, Discerne poenam meam; sed, discerne causam meam.
8 Potest enim esse impiorum similis poena, sed dissimilis est martyrum causa; quorum et illa vox est, Iniuste persecuti sunt me, adiuva me (Psal. CXVIII, 86): ideo se dignum existimavit qui adiuvaretur iuste, quia illi persequebantur iniuste; nam si iuste illi persequerentur, non fuerat adiuvandus, sed corrigendus.
Augustinus HOME