monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, Epistolae, CAPUT II., , 7. <<<     >>> 9.

Augustinus, Epistolae, DE CORRECTIONE DONATISTARUM LIBER, SEU..., 2, 8.

1 Sicut ergo Apostolus dicit, Infatigabiles, cum tempus habemus, operemur bonum ad omnes (Galat. VI, 10): qui possunt, catholicorum praedicatorum sermonibus; qui possunt, catholicorum principum legibus; partim per eos qui divinis admonitionibus, partim per eos qui iussis imperialibus parent, omnes ad salutem vocentur, omnes a pernicie revocentur.
2 Quia et imperatores quando pro falsitate contra veritatem constituunt malas leges, probantur bene credentes, et coronantur perseverantes: quando autem pro veritate contra falsitatem constituunt bonas leges, terrentur saevientes, et corriguntur intelligentes.
3 Quicumque ergo legibus imperatorum, quae contra veritatem Dei feruntur, obtemperare non vult, acquirit grande praemium: quicumque autem legibus imperatorum, quae pro Dei veritate feruntur, obtemperare non vult, acquirit grande supplicium.
4 Nam et temporibus Prophetarum omnes reges qui in populo Dei non prohibuerunt nec everterunt quae contra Dei praecepta fuerant instituta, culpantur; et qui prohibuerunt et everterunt, super aliorum merita laudantur.
5 Et rex Nabuchodonozor, cum servus esset idolorum, constituit sacrilegam legem ut simulacrum adoraretur; sed eius impiae constitutioni qui obedire noluerunt, pie fideliterque fecerunt: idem tamen rex, divino correctus miraculo, piam et laudabilem legem pro veritate constituit, ut quicumque diceret blasphemiam in Deum verum Sidrac, Misac, et Abdenago, cum domo sua penitus interiret (Dan. III, 5, 96).
6 Hanc legem si qui contempserunt, et id quod fuerat constitutum merito perpessi sunt, debuerunt dicere quod isti dicunt, se iustos esse, quia ex lege regis persecutionem patiebantur: quod utique dicerent, si ita insanirent, sicuti isti insaniunt qui dividunt membra Christi, et exsufflant Sacramenta Christi, et de persecutione gloriantur; quia prohibentur ista facere legibus imperatorum, quas constituerunt pro unitate Christi; et iactant fallaciter innocentiam suam, et quam non possunt a Domino accipere, ab hominibus quaerunt martyrum gloriam.
Augustinus HOME