monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, Epistolae, CAPUT II., , 6. <<<     >>> 8.

Augustinus, Epistolae, DE CORRECTIONE DONATISTARUM LIBER, SEU..., 2, 7.

1 Hoc enim contigit Donatistis, quod accusatoribus sancti Danielis.
2 Sicut enim in illos leones (Dan. VI, 24), sic in istos conversae sunt leges quibus innocentem opprimere voluerunt; nisi quod propter misericordiam Christi, magis pro eis sunt istae leges, quae illis videntur adversae: quoniam multi per illas correcti sunt, et quotidie corriguntur; et se esse correctos, atque ab illa furiosa pernicie liberatos gratias agunt.
3 Et qui oderant diligunt, molestasque sibi fuisse saluberrimas leges, quantum in insania detestabantur, tantum recepta sanitate gratulantur; et in residuos, cum quibus fuerant perituri, iam simili dilectione nobiscum, ut pariter instemus ne illi pereant, excitantur.
4 Molestus est enim et medicus furenti phrenetico, et pater indisciplinato filio; ille ligando, iste caedendo; sed ambo diligendo.
5 Si autem illos negligant, et perire permittant, ista potius mansuetudo falsa crudelis est.
6 Si enim equus et mulus, quibus non est intellectus, morsibus et calcibus resistunt hominibus a quibus eorum curanda vulnera contrectantur; et cum inter dentes eorum et calces saepe homines periclitentur, et aliquando vexentur, non tamen eos deserunt, donec per dolores et molestias medicinales revocent ad salutem: quanto magis homo ab homine, et frater a fratre, ne in aeternum pereat, non est deserendus, qui correctus intelligere potest quantum sibi praestabatur beneficium, quando se persecutionem perpeti querebatur!
Augustinus HOME