Augustinus, Epistolae, DE CORRECTIONE DONATISTARUM LIBER, SEU..., 2, 6.
1 | Addo quod Caeciliani causam, ipsi ad imperatoris Constantini iudicium accusando miserunt; imo vero ipsum Caecilianum post episcopalia iudicia, ubi eum opprimere non potuerunt, ad supradicti imperatoris examen, pertinacissimis persecutionibus perduxerunt. |
2 | Et quod in nobis modo reprehendunt, ut decipiant imperitos, dicentes non debere christianos contra inimicos Christi aliquid a christianis imperatoribus postulare, ipsi priores fecerunt. |
3 | Quod etiam in collatione quam simul apud Carthaginem habuimus, negare non ausi sunt: imo et gloriari ausi sunt quod apud Imperatorem maiores eorum criminaliter Caecilianum fuerint insecuti; insuper addentes mendacium, quod eum illic vicerint fecerintque damnari. |
4 | Quomodo ergo ipsi non sunt persecutores, qui cum accusando persecuti sint Caecilianum, et ab eo fuerint superati, falsam sibi gloriam impudentissimo mendacio arrogare voluerunt; non solum culpam non putantes, verum etiam pro sua laude iactantes, si probarent Caecilianum maioribus suis accusantibus fuisse damnatum? |
5 | Quemadmodum autem in ipsa collatione modis omnibus victi sint, quoniam valde prolixa sunt Gesta, et tibi aliis rebus Romanae paci necessariis occupato, multum est ut legantur, Breviarium eorum tibi legi forsitan poterit, quod credo habere fratrem et coepiscopum meum Optatum; aut si non habet, potest facillime accipere de Ecclesia Sitifensi: quando quidem etiam liber iste iam sua prolixitate curis tuis forsitan onerosus est. |