monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Epistolae, CAPUT PRIMUM., , 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, Epistolae, DE CORRECTIONE DONATISTARUM LIBER, SEU..., 1, 4.

1 Testimoniis enim divinis lites suas praeferunt, quia in causa Caeciliani quondam Ecclesiae Carthaginensis episcopi, cui crimina obiecerunt quae nec potuerunt probare nec possunt, se ab Ecclesia catholica, hoc est, ab unitate omnium gentium, diviserunt.
2 Quamvis et si vera essent quae ab eis obiecta sunt Caeciliano, et nobis possent aliquando monstrari, ipsum iam mortuum anathematizaremus: sed tamen Ecclesiam Christi, quae non litigiosis opinionibus fingitur, sed divinis attestationibus comprobatur, propter quemlibet hominem relinquere non debemus; quia bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine (Psal. CXVII, 8).
3 Neque enim, quod sine iniuria innocentiae illius dixerim, si peccavit Caecilianus, ideo haereditatem suam perdidit Christus.
4 Facile est homini, seu vera, seu falsa de altero homine credere; sed sceleratae impudentiae est, propter crimina hominis, quae orbi terrarum non possis ostendere, communionem orbis terrarum velle damnare.
Augustinus HOME