monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, CAPUT PRIMUM., , 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, DE CORRECTIONE DONATISTARUM LIBER, SEU..., 1, 3.

1 Agnoscunt nobiscum Christum in eo quod legitur, Foderunt manus meas et pedes meos; dinumeraverunt omnia ossa mea.
2 Ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me; diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem: et nolunt agnoscere Ecclesiam in eo quod post paululum sequitur, Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae; et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium: quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium (Psal. XXI, 17, 18, 19, 28, 29).
3 Agnoscunt nobiscum Christum in eo quod legitur, Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te: et nolunt agnoscere Ecclesiam in eo quod sequitur, Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 7, 8).
4 Agnoscunt nobiscum Christum in eo quod ipse Dominus in Evangelio loquitur, Oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die: et nolunt agnoscere Ecclesiam in eo quod sequitur, et praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem (Luc. XXIV, 46, 47).
5 Et innumerabilia sunt testimonia Librorum sanctorum, quae in hunc librum coarctare non debui.
6 In quibus sicut apparet Dominus Christus, sive secundum divinitatem qua aequalis est Patri, qui in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; sive secundum susceptae carnis humilitatem, qua Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Ioan. I, 1, 14): sic apparet etiam eius Ecclesia, non in sola Africa, sicut isti impudentissima vanitate delirant, sed toto orbe terrarum diffusa.
Augustinus HOME