monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, CAPUT PRIMUM., , 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, DE CORRECTIONE DONATISTARUM LIBER, SEU..., 1, 2.

1 Non te autem ista conturbent, fili dilectissime.
2 Haereses enim et scandala futura praedicta sunt, ut inter inimicos erudiamur; ac sic et fides et dilectio nostra possit esse probatior: fides utique, ne ab eis decipiamur; dilectio autem, ut etiam ipsis corrigendis, quantum possumus, consulamus; non solum instantes ne infirmis noceant, atque ut ab errore nefario liberentur, sed etiam orantes pro eis, ut aperiat Dominus illis sensum, et intelligant Scripturas.
3 Quia in sanctis Libris ubi manifestatur Dominus Christus, ibi et eius Ecclesia declaratur: isti autem mirabili caecitate, cum ipsum Christum praeter Scripturas nesciant, eius tamen Ecclesiam non divinarum Litterarum auctoritate cognoscunt, sed humanarum calumniarum vanitate confingunt.
Augustinus HOME