Augustinus, Epistolae, DE CORRECTIONE DONATISTARUM LIBER, SEU..., 1, 1.
1 | Laudo, et gratulor, et admiror, fili dilectissime Bonifaci, quod inter curas bellorum et armorum, vehementer desideras ea nosse quae Dei sunt. |
2 | Vere hinc te apparet etiam de ipsa virtute militari, fidei servire quam habes in Christo. |
3 | Ut ergo breviter insinuem Dilectioni tuae, inter Arianorum et Donatistarum quid intersit errorem; Ariani Patris, et Filii, et Spiritus sancti diversas substantias esse dicunt: Donatistae autem non hoc dicunt, sed unam Trinitatis substantiam confitentur. |
4 | Et si aliqui ipsorum minorem Filium esse dixerunt quam Pater est; eiusdem tamen substantiae non negarunt: plurimi vero in eis hoc se dicunt omnino credere de Patre et Filio et Spiritu sancto, quod catholica credit Ecclesia. |
5 | Nec ipsa cum illis vertitur quaestio; sed de sola communione infeliciter litigant, et contra unitatem Christi rebelles inimicitias perversitate sui erroris exercent. |
6 | Aliquando autem, sicut audivimus, nonnulli ex ipsis volentes sibi Gothos conciliare, quando eos vident aliquid posse, dicunt hoc se credere quod et illi credunt. |
7 | Sed maiorum suorum auctoritate convincuntur; quia nec Donatus ipse sic credidisse asseritur, de cuius parte se esse gloriantur. |