Augustinus, Epistolae, DE SENTENTIA IACOBI LIBER, SEU..., 6, 20.
1 | Et hoc utique iustum est, ut dimittatur eis, quia dimiserunt; et detur eis, quia dederunt. |
2 | Inest quippe Deo et misericordia iudicanti, et iudicium miseranti. |
3 | Propter quod ei dicitur, Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1): nam quisquis velut nimium iustus iudicium sine misericordia quasi securus exspectat, iram iustissimam provocat, quam timens ille dixit, Ne intres in iudicium cum servo tuo (Psal. CXLII, 2). |
4 | Unde dicitur populo contumaci, Quid vultis mecum iudicio contendere (Ier. II, 29)? |
5 | Cum enim rex iustus sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor? |
6 | aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato? |
7 | Quae igitur spes est, nisi superexsultet misericordia iudicio? |
8 | Sed erga illos qui misericordiam fecerunt, veraciter dicendo, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus; et sine murmuratione dando; hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7). |
9 | Denique sanctus Iacobus iam ex isto loco de misericordiae operibus loquitur, ut quos vehementer illa sententia terruerat, consoletur; cum admonet quomodo etiam quotidiana peccata, sine quibus hic non vivitur, quotidianis remediis expientur: ne homo, qui cum in uno offenderit fit omnium reus, in multis offendendo ( quia in multis offendimus omnes ) propter magnum aggerem reatus sui minutatim collectum, ad tribunal tanti iudicis perveniat, et eam quam non fecit, misericordiam non inveniat; sed potius dimittendo atque dando mereatur sibi dimitti peccata, reddique promissa. |