monumenta.ch > Augustinus > 19
>>> Augustinus, Epistolae, CAPUT VI., 20.

Augustinus, Epistolae, DE SENTENTIA IACOBI LIBER, SEU..., 6, 19.

1 Lex itaque libertatis, lex charitatis est de qua dicit: Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas, Diliges proximum tuum sicut teipsum, bene facilis.
2 Si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege tanquam transgressores.
3 Et post illam sententiam ad intelligendum difficillimam, de qua satis dixi quod dicendum putavi, eamdem legem libertatis commemorans, Sic loquimini, inquit, et sic facite, sicut per legem libertatis incipientes iudicari.
4 Et quoniam quid paulo ante dixerit, novit, quoniam in multis offendimus omnes, suggerit dominicam tanquam quotidianam quotidianis, etsi levioribus, tamen vulneribus medicinam.
5 Iudicium enim, inquit, sine misericordia illi qui non facit misericordiam.
6 Hinc enim et Dominus, Dimittite, inquit, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis (Luc. VI, 37, 38).
7 Superexsultat autem misericordia iudicio: non dictum est, Vincit misericordia iudicium, non enim est adversa iudicio; sed, superexsultat, quia plures per misericordiam colliguntur, sed qui misericordiam praestiterunt.
8 Beati enim misericordes, quia ipsis miserebitur Deus (Matth. V, 7).
Augustinus HOME