monumenta.ch > Augustinus > 18
Augustinus, Epistolae, CAPUT V., , 17. <<<    

Augustinus, Epistolae, DE SENTENTIA IACOBI LIBER, SEU..., 5, 18.

1 Nec sane, quantum arbitror, putandum est leve esse peccatum in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi, si illam distantiam sedendi ac standi ad honores ecclesiasticos referamus: quis enim ferat eligi divitem ad sedem honoris Ecclesiae, contempto paupere instructiore atque sanctiore?
2 Si autem de quotidianis consessibus loquitur, quis non hinc peccat?
3 Si tamen peccat, nisi cum apud seipsum intus ita iudicat, ut ei tanto melior quanto ditior illo esse videatur: hoc enim videtur significasse, cum dicit, Nonne iudicatis apud vosmetipsos, et facti estis iudices iniquarum cogitationum?
Augustinus HOME