Augustinus, Epistolae, DE SENTENTIA IACOBI LIBER, SEU..., 5, 17.
1 | Cur ergo non dicantur paria peccata? |
2 | An forte quia magis facit contra charitatem, qui gravius peccat; minus, qui levius? |
3 | et hoc ipso quod admittit, fit quidem omnium reus: sed gravius peccans, vel in pluribus peccans, magis reus; levius autem vel in paucioribus peccans, minus reus: tanto maiore scilicet reatu, quanto amplius; tanto minore, quanto minus peccaverit: tamen etiamsi in uno offenderit, reus omnium est, quia contra eam facit in qua pendent omnia? |
4 | Quae si vera sunt, eo modo et illud absolvitur quod ait homo etiam apostolicae gratiae, In multis enim offendimus omnes (Iacobi III, 2). |
5 | Omnes enim offendimus, sed unus gravius, alius levius, quanto quisque gravius leviusve peccaverit: tanto in peccato committendo maior, quanto in diligendo Deo et proximo minor; et rursus, tanto minor in peccati perpetratione, quanto maior in Dei et proximi dilectione. |
6 | Tanto itaque plenior iniquitatis, quanto inanior charitatis. |
7 | Et tunc perfecti sumus in charitate, quando nihil restat ex infirmitate. |