Augustinus, Epistolae, DE SENTENTIA IACOBI LIBER, SEU..., 5, 16.
1 | Quae si ita se habent, unde fiet omnium reus, si in uno offendat, qui totam legem servaverit? |
2 | An forte, quia plenitudo legis charitas est qua Deus proximusque diligitur, in quibus praeceptis charitatis tota lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 40), merito fit reus omnium, qui contra illam facit, in qua pendent omnia? |
3 | Nemo autem peccat, nisi adversus illam faciendo: quia, Non adulterabis, non homicidium facies, non furaberis, non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur, in eo quod est, Diliges proximum tuum tanquam teipsum. |
4 | Dilectio proximi malum non operatur. |
5 | Plenitudo autem legis, charitas (Rom. XIII, 9, 10). |
6 | Nemo autem diligit proximum, nisi diligens Deum, et hoc, quantum potest, proximo impendat, quem diligit tanquam semetipsum, ut et ille diligat Deum: quem si ipse non diligit, nec se, nec proximum diligit. |
7 | Ac per hoc qui totam legem servaverit, si in uno offenderit, fit omnium reus; quia contra charitatem facit, unde tota lex pendet. |
8 | Reus itaque fit omnium, faciendo contra eam in qua pendent omnia. |