Augustinus, Epistolae, DE SENTENTIA IACOBI LIBER, SEU..., 4, 14.
1 | Sed quid ego, tanquam oblitus cui loquor, doctori similis factus sum, cum proposuerim quid abs te discere velim? |
2 | Sed quia de peccatorum parilitate, unde in id quod agebam incidit quaestio, examinandam tibi sententiam meam promere statueram, iam eam tandem aliquando concludam. |
3 | Quia etsi verum est, eum qui habet unam, omnes habere virtutes; eum qui unam non habet, nullam habere: nec sic peccata sunt paria. |
4 | Quia ubi virtus nulla est, nihil quidem rectum est; nec tamen ideo non pravo pravius est, distortoque distortius. |
5 | Si autem, quod puto esse verius, sacrisque Litteris congruentius, ita sunt animae intentiones, ut corporis membra, non quod videantur locis, sed quod sentiantur affectibus; et aliud illuminatur amplius, aliud minus, aliud omnino caret lumine et tenebroso inumbratur obstaculo: profecto, ita ut quisque illustratione piae charitatis affectus est, in alio actu magis, in alio minus, in aliquo nihil; sic potest dici habere aliam, et aliam non habere, aliam magis, aliam minus habere virtutem. |
6 | Nam et, Maior est in isto charitas, quam in illo, recte possumus dicere; et, Aliqua in isto, nulla in illo, quantum pertinet ad charitatem quae pietas est: et in ipso uno homine quod maiorem habeat pudicitiam quam patientiam, et maiorem hodie quam heri, si proficit; et adhuc non habeat continentiam, et habeat non parvam misericordiam. |