1 | Proinde mihi videntur Stoici falli, quia proficientem hominem in sapientia nolunt omnino habere sapientiam; sed tunc habere cum in ea omnino perfectus fuerit: non quia illum provectum negant; sed nisi ex profundo quodam emergendo, repente emicet in auras sapientiae liberas, nulla ex parte esse sapientem. |
2 | Sicut enim nihil interest ad hominem praefocandum, utrum aquam stadiis multis super se habeat altam, aut uno palmo, aut digito: sic illos qui tendunt ad sapientiam, proficere quidem dicunt, tanquam ab imo gurgitis surgentes in aerem; sed nisi totam stultitiam velut opprimentem aquam, proficiendo velut emergendo evaserint, non habere virtutem, nec esse sapientes: ubi autem evaserint, mox habere totam, nec quidquam stultitiae remanere, unde omnino ullum peccatum possit existere. |