monumenta.ch > Augustinus > 11
Augustinus, Epistolae, CAPUT III., , 10. <<<     >>> 12.

Augustinus, Epistolae, DE SENTENTIA IACOBI LIBER, SEU..., 3, 11.

1 Absit autem ut quisquam fidelis existimet tot millia servorum Christi, qui veraciter dicunt se habere peccatum, ne seipsos decipiant, et veritas in eis non sit, nullam habere virtutem, cum virtus magna sit sapientia: dixit autem, ipsa sapientia, homini, Ecce pietas est sapientia (Iob XXVIII, 28, sec. LXX).
2 Absit ergo ut dicamus tot ac tantos fideles et pios homines Dei non habere pietatem, quam Graeci vel εὐσέβειαν, vel expressius et plenius θεοσέβειαν vocant: quid autem est pietas, nisi Dei cultus?
3 et unde ille colitur, nisi charitate?
4 Charitas igitur de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, magna et vera virtus est, quia ipsa est et finis praecepti (I Tim. 1, 5).
5 Merito dicta est fortis sicut mors (Cant. VIII, 6): sive quia nemo eam vincit, sicut mortem; sive quia in hac vita usque ad mortem est mensura charitatis, sicut Dominus ait; Maiorem hac charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Ioan. XV, 13); sive potius, quia sicut mors animam avellit a sensibus carnis, sie charitas a concupiscentiis carnalibus.
6 Huic subservit scientia, cum est utilis; nam sine illa inflat (I Cor. VIII, 1): quod vero illa aedificando impleverit, nihil ibi ista inane quod inflet, inveniet.
7 Utilem porro scientiam definiendo monstravit, ubi cum dixisset, Ecce pietas est sapientia; continuo subiunxit, Abstinere vero a malis, scientia est.
8 Cur ergo non dicimus, qui hanc virtutem habet, habere omnes; cum plenitudo legis sit charitas (Rom. XIII, 10)?
9 An quanto magis est in homine, tanto magis est virtute praeditus: quanto autem minus, tanto minus inest ei virtus; quia ipsa est virtus: et quanto minus inest virtus, tanto magis est vitium?
10 Ubi ergo illa plena et perfecta erit, nihil ex vitio remanebit.
Augustinus HOME