Augustinus, Epistolae, DE SENTENTIA IACOBI LIBER, SEU..., 3, 10.
1 | Haec utrum ita se habeant, diligentius inquirendum est. |
2 | Non enim et ista divina sententia est, qua dicitur, Qui unam virtutem habuerit, omnes habet; eique nulla inest, cui una defuerit: sed hominibus hoc visum est, multum quidem ingeniosis, studiosis, sed tamen hominibus. |
3 | Ego vero nescio quemadmodum dicam, non dico virum, a quo denominata dicitur virtus, sed etiam mulierem quae viro suo servat tori fidem, si hoc faciat propter praeceptum et promissum Dei, eique primitus sit fidelis, non habere pudicitiam, aut pudicitiam nullam vel parvam esse virtutem; sic et maritum qui hoc idem servat uxori: et tamen sunt plurimi tales, quorum sine aliquo peccato esse neminem dixerim, et utique illud qualecumque peccatum ex aliquo vitio venit. |
4 | Unde pudicitia coniugalis in viris feminisque religiosis cum procul dubio virtus sit, non enim aut nihil, aut vitium est, non tamen secum habet omnes virtutes. |
5 | Nam si omnes ibi essent, nullum esset vitium; si nullum vitium, nullum omnino peccatum: quis autem sine aliquo peccato? |
6 | quis ergo sine aliquo vitio, id est fomite quodam, vel quasi radice peccati, cum clamet qui supra pectus Domini recumbebat, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est (I Ioan. 1, 8)? |
7 | Neque hoc apud te diutius agendum est; sed propter alios qui forte hoc legerint, dico. |
8 | Nam tu quidem in eodem ipso opere splendido contra Iovinianum (Lib. II) etiam hoc de Scripturis sanctis diligenter probasti: ubi etiam ex hac ipsa Epistola, cuius verba sunt quorum nunc intellectum requirimus, posuisti quod scriptum est, In multis enim offendimus omnes (Iacobi III, 2). |
9 | Non enim ait, Offenditis, sed offendimus, cum Christi loqueretur apostolus: et cum hoc loco dicat, Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus; ibi non in uno, sed in multis; nec quosdam, sed omnes dicit offendere. |