Augustinus, Epistolae, DE SENTENTIA IACOBI LIBER, SEU..., 2, 9.
1 | Unde aliquando vitium vitio tollitur; ut amore laudis, amor pecuniae: aliquando unum cedit, ut plura succedant; velut qui ebriosus fuerit, si modicum biberit, et tenacitatem et ambitionem didicerit. |
2 | Possunt itaque vitia etiam cedere vitiis succedentibus, non virtutibus; et ideo plura sunt. |
3 | Virtus vero quo una ingressa fuerit, quoniam secum caeteras ducit, profecto vitia cedent omnia quaecumque inerant: non enim omnia inerant, sed aliquando totidem, aliquando plura paucioribus, vel pauciora pluribus succedebant. |