monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, Epistolae, CAPUT II., , 6. <<<     >>> 8.

Augustinus, Epistolae, DE SENTENTIA IACOBI LIBER, SEU..., 2, 7.

1 Ut ergo non iterum eadem commemorare necesse sit, exempli gratia ponamus aliquid unde possint caetera intelligi.
2 Catilina, ut de illo scripserunt qui nosse potuerunt, frigus, sitim, famem ferre poterat, eratque patiens inediae, algoris, vigiliae, supra quam cuiquam credibile est, ac per hoc et sibi et suis magna praeditus fortitudine videbatur ( Sallust., de Bello Catilin. ).
3 Sed haec fortitudo prudens non erat; mala enim pro bonis eligebat: temperans non erat; corruptelis enim turpissimis foedabatur: iusta non erat; nam contra patriam coniuraverat.
4 Et ideo nec fortitudo erat; sed duritia sibi, ut stultos falleret, nomen fortitudinis imponebat: nam si fortitudo esset, non vitium, sed virtus esset; si autem virtus esset, a caeteris virtutibus tanquam inseparabilibus comitibus nunquam relinqueretur.
Augustinus HOME