monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, Epistolae, CAPUT II., , 5. <<<     >>> 7.

Augustinus, Epistolae, DE SENTENTIA IACOBI LIBER, SEU..., 2, 6.

1 Sunt enim, ut scis, quaedam vitia virtutibus aperta discretione contraria, ut imprudentia prudentiae.
2 Sunt autem quaedam tantum quia vitia sunt, ideo contraria, quadam tamen specie fallaci similia, ut eidem prudentiae, non imprudentia, sed astutia.
3 Nunc enim eam dico astutiam, quae usitatius in malitiosis intelligi et vocari solet; non sicut nostra loqui Scriptura consuevit, quae saepe astutiam in bono ponit: unde, Estote astuti ut serpentes (Matth. X, 16); et illud, Ut et innocentibus det astutiam (Prov. I, 4).
4 Quanquam et apud illos Romanae linguae disertissimus dixerit, Neque illi tamen ad cavendum dolus, aut astutia deerant (Sallust., de Bello Catilin. ), astutiam ponens in bono: sed apud illos rarissimum, apud nostros frequentissimum est.
5 Itemque in partibus temperantiae, apertissime contraria est effusio parcimoniae: ea vero quae tenacitas dici vulgo solet, vitium quidem est, tamen parcimoniae simile, non natura, sed fallacissima specie.
6 Item dissimilitudine manifesta contraria est iniustitia iustitiae: solet autem quasi imitari iustitiam vindicandi se libido, sed vitium est.
7 Ignavia fortitudini perspicue contraria est: duritia vero distat natura, fallit similitudine.
8 Constantia, pars quaedam virtutis est; ab hac, inconstantia longe abhorret, et indubie contrasistit: pertinacia vero constantia dici affectat, et non est; quia illa est virtus, hoc vitium.
Augustinus HOME