Augustinus, Epistolae, DE SENTENTIA IACOBI LIBER, SEU..., 2, 5.
1 | Certe hinc persuadent, qui unam virtutem habuerit habere omnes, et omnes deesse cui una defuerit, quod prudentia, nec ignava, nec iniusta, nec intemperans potest esse: nam si aliquid horum fuerit, prudentia non erit. |
2 | Porro si prudentia tunc erit, si et fortis, et iusta, et temperans sit, profecto ubi fuerit, secum habet caeteras. |
3 | Sic et fortitudo imprudens esse non potest, vel intemperans, vel iniusta: sic temperantia necesse est ut prudens, fortis, et iusta sit: sic iustitia non est, nisi sit prudens, fortis, et temperans. |
4 | Ita ubi vera est aliqua earum, et aliae similiter sunt; ubi autem aliae desunt, vera illa non est, etiamsi aliquo modo similis esse videatur. |