monumenta.ch > Augustinus > 4
>>> Augustinus, Epistolae, CAPUT II., 5.

Augustinus, Epistolae, DE SENTENTIA IACOBI LIBER, SEU..., 2, 4.

1 At enim qui unam virtutem habet, omnes habet; et qui unam non habet, nullam habet?
2 Hoc si verum est, confirmatur ista sententia.
3 Sed ego eam exponi volo, non confirmari; quae per seipsam apud nos omnibus philosophorum auctoritatibus firmior est.
4 Et illud quidem de virtutibus et vitiis, si veraciter dicitur, non est consequens ut propter hoc omnia peccata sint paria.
5 Nam illud de inseparabilitate virtutum, etsi forsitan fallor, tamen si verum memini, quod vix memini, omnibus philosophis placuit, qui easdem virtutes agendae vitae necessarias esse dixerunt.
6 Hoc autem de parilitate peccatorum, soli Stoici ausi sunt disputare, contra omnem sensum generis humani: quam eorum vanitatem in Ioviniano illo qui in hac sententia Stoicus erat, in aucupandis autem et defensandis voluptatibus Epicureus, de Scripturis sanctis dilucidissime convicisti (Hieron. lib. 2 cont. Iovin.).
7 In qua tua suavissima et praeclarissima disputatione satis evidenter apparuit, non placuisse auctoribus nostris, vel ipsi potius, quae per eos locuta est, veritati, omnia paria esse peccata.
8 Quomodo autem fieri possit ut etiamsi hoc de virtutibus verum est, non tamen ideo cogamur fateri aequalitatem omnium peccatorum, quantum possum, adiuvante Domino aperire conabor: quod si effecero, approbabis; ubi vero causae defuero, tu supplebis.
Augustinus HOME