Augustinus, Epistolae, DE SENTENTIA IACOBI LIBER, SEU..., 1, 3.
1 | Quomodo igitur intelligendum est, obsecro te, Quicumque totam Legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus? |
2 | Itane qui furtum fecerit, imo vero qui dixerit diviti, Sede hic, pauperi autem, Tu sta illic, et homicidii, et adulterii, et sacrilegii reus est? |
3 | Quod si non est, quomodo qui in uno offendat factus est omnium reus? |
4 | an illud quod dixit de divite et paupere ad ista non pertinet, quorum si quis in uno offenderit, fiet omnium reus? |
5 | Sed recolendum est unde venerit illa sententia, et quae illam superiora pepererint, quibusque connexa dependeat. |
6 | Fratres mei, nolite, inquit, in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae. |
7 | Etenim si introierit in conventum vestrum vir annulum aureum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu, et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara, et dicatis ei, Tu sede hic bene; pauperi autem dicatis, Tu sta illic, aut, Sede sub scabello pedum meorum: nonne iudicatis apud vosmetipsos, et facti estis iudices cogitationum iniquarum? |
8 | Audite, fratres mei dilectissimi; nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et haeredes regni quod repromisit Deus diligentibus se? |
9 | Vos autem exhonorastis pauperem: propter illum scilicet cui dictum est, Sta illic; cum habenti annulum aureum dictum esset, Tu sede hic bene. |
10 | Ac deinde sequitur, eamdem ipsam sententiam latius versans et explicans: Nonne, inquit, divites per potentiam opprimunt vos, et trahunt ad iudicia? |
11 | nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos? |
12 | Si quidem legem perficitis regalem, secundum Scripturam, Diliges proximum tuum sicut teipsum, bene facitis: si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores. |
13 | Vide quemadmodum transgressores legis appellat, qui dicunt diviti, Sede hic, et pauperi, Sta illic. |
14 | Vide, ne putarent contemptibile esse peccatum in hac una re legem transgredi, secutus adiunxit, Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. |
15 | Qui enim dixit, Non moechaberis, dixit et, Non occides. |
16 | Quod si non occides, moecharis autem, factus es transgressor legis: propter id quod dixerat, redarguti a lege, quasi transgressores. |
17 | Quae cum ita sint, consequens videtur (nisi alio modo intelligendum ostendatur) ut qui dixerit diviti, Sede hic, et pauperi, Sta illic, huic non honorem, quem illi deferens, et idololatra, et blasphemus, et adulter, et homicida, et ne, quod longum est, cuncta commemorem, reus omnium criminum iudicandus sit: offendens quippe in uno, factus est omnium reus. |