Augustinus, Epistolae, DE SENTENTIA IACOBI LIBER, SEU..., 1, 2.
1 | De agenda namque praesenti vita, quomodo ad vitam perveniamus aeternam, non de praeterita perscrutanda, quam penitus demersit oblivio, sicut est illud quod de anima quaerendum putavi, haec vertitur quaestio. |
2 | Eleganter autem dictum esse narratur quod huic rei satis apte convenit. |
3 | Cum quidam ruisset in puteum, ubi aqua tanta erat, ut eum magis exciperet ne moreretur, quam suffocaret ne loqueretur; accessit alius, et eo viso admirans ait: Quomodo huc cecidisti? |
4 | At ille: Obsecro, inquit, cogita quomodo hinc me liberes; non quomodo huc ceciderim, quaeras. |
5 | Ita quoniam fatemur, et fide catholica tenemus, de reatu peccati tanquam de puteo, etiam parvuli infantis animam Christi gratia liberandam; satis est ei quod modum quomodo salva fiat novimus, etiamsi nunquam quomodo in malum illud devenerit, noverimus. |
6 | Sed ideo putavi esse quaerendum, ne forte ex illis opinionibus incarnationis animae aliquam teneamus incautius, quae liberandam prorsus animam parvuli contradicat, negans eam esse in isto malo. |
7 | Hoc igitur firmissime retento, quod anima parvuli de reatu peccati liberanda est, nec alio modo liberanda, nisi gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum: si possumus etiam ipsius mali causam et originem nosse, vaniloquis, non disputatoribus, sed litigatoribus paratius instructiusque resistimus; si autem non possumus, non quia latet miseriae principium, ideo pigrescere misericordiae debet officium. |
8 | Adversus eos autem qui sibi videntur scire quod nesciunt, hoc tutiores sumus, quod hanc ignorantiam nostram non ignoramus. |
9 | Aliud est enim quod nescire malum est; aliud quod sciri vel non potest, vel non opus est, vel ad vitam quam quaerimus indifferens est: hoc vero quod de Litteris apostoli Iacobi nunc requiro, in hac ipsa qua vivimus, et ut semper vivamus Deo placere studemus, actione versatur. |