monumenta.ch > Augustinus > 1
>>> Augustinus, Epistolae, CAPUT PRIMUM., 2.

Augustinus, Epistolae, DE SENTENTIA IACOBI LIBER, SEU..., 1, 1.

1 Quod ad te scripsi, honorande mihi in Christo frater Hieronyme, quaerens de anima humana, si nascentibus singulis novae singulae nunc usque fiunt, ubi peccati vinculum contrabant, quod per Sacramentum gratiae Christi etiam in infantibus recenter natis solvendum esse non dubitamus, cum in non parvum volumen procederet, nolui ulla alia onerare quaestione: sed quod urget acrius, multo minus est negligendum.
2 Proinde quaeso, et per Deum obsecro ut exponas mihi, quod multis existimo profuturum, aut si iam vel abs te vel ab alio aliquo expositum habes, dirigas nobis, quomodo accipiendum sit quod in Epistola Iacobi apostoli scriptum est, Quicumque enim totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.
3 Quae res talis ac tanta est, ut quod hinc tibi non iam olim scripsi, multum me poeniteat.
Augustinus HOME