monumenta.ch > Augustinus > 28
Augustinus, Epistolae, CAPUT IX., , 27. <<<    

Augustinus, Epistolae, DE ORIGINE ANIMAE HOMINIS LIBER,..., 9, 28.

1 Quamvis autem desiderem, rogem, votis ardentibus exoptem et exspectem ut perte mihi Dominus huius rei auferat ignorantiam: tamen si, quod absit, minime meruero, patientiam mihi petam a Domino Deo nostro; in quem sic credimus, ut si aliqua nobis non aperiat etiam pulsantibus, nullo modo adversus eum murmurare debeamus.
2 Memini prius ipsis Apostolis dictum, Multa habeo vobis dicere; sed non potestis illa portare modo (Ioan. XVI, 12).
3 In his, quantum ad me attinet, etiam hoc deputem: neque qui hoc sciam me indigner indignum, ne hoc ipso etiam convincar indignior.
4 Multa enim alia similiter nescio, quae commemorare vel enumerare non possum: et hoc tolerabiliter ignorarem, nisi metuerem ne aliqua istarum opinionum contra illud quod firmissima retinemus fide, incautis obreperet mentibus.
5 Sed antequam sciam quaenam earum potius eligenda sit, hoc me non temere sentire profiteor, eam quae vera est non adversari robustissimae ac fundatissimae fidei, qua Christi Ecclesia nec parvulos homines recentissime natos a damnatione credit, nisi per gratiam nominis Christi, quam in suis Sacramentis commendavit, posse liberari.
Augustinus HOME